라틴어 문장 검색

Nec mora, minime diem exspectantes, sed rapidum ignem sulphure, oleo, pice, stuppis suscitantes, machinae regis subito injecerunt, ut viros sagittas assidue desuper intorquentes et urbem valide impugnantes ab ea absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:5)
Cives vero econtra ollas igneas aqua inexstinguibiles fomite refertas machinis intorquebant, ac diversa genera incendiorum in omne opus machinarum illius jactantes, sagittis et fundibulis in omni virtute resistebant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:4)
Ad haec Turci ab insidiis erumpentes, Gervasium et suos ex omni parte coronantes, gravi cursu oppresserunt, arcum et sagittam in eos incessanter intorquentes, quos nequidquam in fugam missos ad montana redire passi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:2)
» Dicenda quoque sunt submissa leniter, matura graviter, inflexa moderate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:6)
atque in se intorqueant graviorem conscientiae sententiam, cum de aliorum peccatis judicant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:12)
Primum, quod vicerint carnem, nec illecebris ejus inflexae sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:3)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:10)
Atra denique cruoris facie omnia conturbante, et quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum aggestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:3)
Illuc toto agmine Constantinus inflexit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 12:2)
quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto.
(아풀레이우스, 플로리다 13:2)
repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum.
(아풀레이우스, 플로리다 16:8)
"Fotis mea, ollulam istam cum natibus intorques!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:9)
Tum illa cervicem intorsit, et ad me conversa limis et morsicantibus oculis
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:2)
Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION